CONCLUSION OF THE MASS - Online Tutorial of Latin Mass (Part IV)
First Ablution: Quod Ore Súmpsimus
uod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
orpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhǽreat viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.
Building the Chalice
Communion Verse
B
enedicimus Deum coeli: et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Post Communion Collect
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
P
roficiat nobis ad salutem corporis et animae, Domine Deus noster, hujus sacramenti susceptio : et sempiternae Sanctae Trinitatis, ejusdemque Individuae Unitatis confessio. Per Dominum nostrum Jesum Christum, filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Dismissal
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Ite Missa Est.
R. Deo grátias.
Pláceat tibi
P
láceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium, quod óculis tuæ majestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Final Blessing
V. Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
R. Amen.
Last Gospel
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem.
R. Glória tibi, Dómine.
In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
R. Deo grátias.
Leonine Prayers after Low Mass
Hail Mary...(thrice)
Hail, Holy Queen...
R. That we may be made worthy of the promises of Christ.
V. Let us pray.
O God, our refuge and our strength, look down with mercy upon the people who cry to Thee; and by the intercession of the glorious and immaculate Virgin Mary, Mother of God, of Saint Joseph her spouse, of the blessed Apostles Peter and Paul, and of all the saints, in Thy mercy and goodness hear our prayers for the conversion of sinners, and for the liberty and exaltation of the Holy Mother the Church. Through the same Christ Our Lord. Amen.
Saint Michael the Archangel, defend us in battle; be our protection against the
wickedness and snares of the devil. May God rebuke him, we humbly pray: and do thou, O Prince of the heavenly host, by the power of God, thrust into hell satan and all the evil spirits who prowl about the world seeking the ruin of souls. Amen.
V. Most Sacred Heart of Jesus,
R. Have mercy on us. V. Most Sacred Heart of Jesus, R. Have mercy on us. V. Most Sacred Heart of Jesus, R. Have mercy on us. |
No comments:
God bless you!